- OETINGA
- OETINGAGermanice Oetingen, nomen Comitatus, sub proprio Comite, (cui Principale axioma ante tempus aliquod ab Imperatore collatum) in Sueviae parte Rhetia. A Gedeone Romano, cui anno ante Christum natum 48. Iulius Caesar certa insignia dederit, familiae originem arcessunt, qui traditionibus fabulosis delectantur. Sed commentitiis non eget samilia, veris decoribus illustrissima. Memoria eius et series ad Ottonis usque Magni tempora commode deduci potest, sub quo vixit Braio (ex Guelfico, an alio sanguine, liceat ignorare) seu Graius, cui uxor obtigit Hedvigis Augusti soror, vel, secundum alios, Sueviae Dux: cui affinitati praelustri, aliae sequenti tempore accessêre. Inprimis autem Landgraviatus Alsatiae aliquandiu in hac stirpe haerens, eam insigniter exornavit. Divisa est illa aliquoties in diversos ramos, e quibus, qui nunc superant, auctorem agnoscunt Ludovicum, mortuum A. C. 1557. Huius minor sil.Fridericus Wallerstenium (ad quem Spielbergius et Balderersis surculi referendi) ramum ex se produxit: a maiori autem Ludovico, descendit Ioachimus Ernestus, qui Oetingae, unde toti ditioni nomen, habitavit. Ludovicus enim ille, qui decessit A. C. 1569. Pater ex Margaretha Lucelstenia Palatin. Comit. fuit Gothofridi Comit. Oetingensis, qui defunctus A. C. 1622, ex Iohanna Hohenlocia (filia Eberhardi Comit.) reliquit Ludovicum Eberhardum, maritum Margarethae Erpachiae (filiae Georgii Comit.) et ex ea patrem praefati Ioachimi Ernesti, qui obiit A. C. 1659. Pater ex prima coniuge, Anna Sibylla Solmensi (filia Henrici Wilhelmi Comit.) Sophiae Margarethae (quae nata 1634. nupsit Alberto Marchioni Brandeburgico in Anspach, defuncta 1664.) ex secunda, Anna Dorothea Hohenlocia (filia Cratonis Comitis de Hohenloe, in Nevenstein) Mariae Dorotheae Sophiae (natae 1639. uxoris Eberhardi Ducis Wirtenbergici) Cratonis Ludovici (nati 1641. denati 1660.) Alberti (qui natus A. C. 1642. uxorem duxit Christianam Fridericam Wirtenbergicam) Susan naeque Iohannae (natae 1643.) ex tertia tandem, Anna Sophia Palatina (filia Augusti Comit. Palatin. in Sultzbach) Ioachimi Ernesti (nati 1648.) Mariae Eleonorae (natae 1649. uxoris Gottliebi Comit. de Windischgraez) Christiani Augusti (nati 1650.) Hedvigis Sophiae (natae et denatae 1651.) Hedvigis Augustae (natae 1652.) Magdalenae Sophiae (natae 1654.) Philippi Godfridi (nati 1655. den...) et Eberhardinae Sophiae Iulianae (natae 1656.) qui omnes Comites Oetingae etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 18. et 165. De Wallerstenio vero ramo, suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.